- MONOCEROS
- I.MONOCEROSLatin. Unicornu, animal quadrupes unicô cornn prodigiosae longitudinis maximique pretii insigne: quod in India Nubiaque reperiri nonnullitradunt. Sed qui de eo scribunt, sibi non constant, nec ullus Graecorum Romanorumque id animal se vidisse affirmat: Imo nec quisquam Arabum, qui Indiam diu tenuerunt. Garcias quoque ab Horto et Linschotus, qui in India multum temporis triverunt, nihil de illo certi afferunt etc. Nisi forte equum, asinum et boves Indicos intelligas, qui, unicum in fronte cornu habentes, μονοκέρωτες vel μετωποκέρωτες dicantur. Et quidem equi meminit Onesicritus, apud Strabonem l. 15. in India describens ἵππους μονοκέρωτας; ἐλαφοκράνους, equos unicornes, corvinis capitibus. Et Aelian. l. 3. c. 41. ubi tam equs, quam asini Indici, cornu inter alexipharmaca numerat. Asinus hic seu verius onager equo magnitudine par est, albô corpore, capite purpureô, oculis cyaneis, carne amarâ et gustui ingratâ; in fronte prominet unum ocrnu cubitale vel sequicubitale, in medionigrum, album infra, supra puniceum, magni in Medicina usus; robur et pernicitas summa est; cornu, dentes et calces ex aequo terribiles, locis maxime desertis degit, vivus raro capitur, uti cum describunt Apostolius Proverb. 1357. Aelian. Histor. l. 4. c. 52. Aristoteles Histor. Animal. l. 2. c. 10. Plin. l. 11. c. 37. Alii. Sed et Boves in India solidis ungulis et unicornes ex Ctesia tradunt Plin. et Solin. c. 55. quos in Aethiopia locat Ludov. Vartomannus Navigation. l. 2. c. 15. etc. Quod vero de cornu monocerotis tam multa congerunt Scriptores, Arabes inprimis; e quibus Algrahid, ex eo, a Sinensibus baltheos, quorum singuli valeant plusquam quatuor aureorum milia: Damir, bracteas Regum solis balthei sque exornandis; Algrahid iterum, monilia nobilissima, ab iisdem Sinensibus, et Gihani, Regum Indiae, cultrorum manubria, quae venenatos cibos sudore suo prodant etc. confici scribunt: Quodque in S. Dionysii Fano in Gallia, Windsorae in Anglia, Ultraiecti in Belgio alibique, monocerorum cornua asservari dicunt; ceti sunt dentes, non quadrupedis cuiusdam cornua: quod primus aperuit Bellonius et post eum multi confirmârunt; sed omnium uberrime Scriptor anonymus, qui A. C. 1647. insignem de Groenlandia Tractatum linguâ vernaculâ edidit. ubi inter alia, monocerotum cornua, quam alibi rara sunt, tam communia esse in Regno Daniae, quo ex Groenlandia et Islandia deferantur, memorat. Ibi enim intervaria maris monstra cetus est quidam, narhual nomine, quasi νεκροκῆτον dixeris, Islandis, sic, quod hominum cadaveribus vesci creditus, dictus. Ex cuius maxilla superiore dens a sinistra parte prominet, longus aliquot pedes, durus, ita rotundus, ut in conum desinat, superficie in spiras contortâ, colore plerun que albô, sed quandoque subfuscô; denique cornua praedict atam exacte referens, ut ovum ovo similius non sit etc. Sed et frustra obicias duas unicornes, in aede Mecchana, visasa Vartomanno, cui fidem haberi iubet Scaliger Exercitat 205. Neque enim hae fuerunt Veteribus monocerotes solidungulae, aut pedibus ἀδιαρςθρώτοις, quales asini et equi aut elephantes habent; sed bifidae caprarum aut cervorum modô, quod ille diserte asserit; Tibias, inqutens, habet tenues id animal, easdemque graciles admodum, hinnuli modô. Ungulas anteriorum pedum bifidas habet, caprmos pedes ferme referentes. Quod probe notandum; inde enimapparet, orygem a Vartomanno describi, non verum monocerotem. Vide hanc in rem complura, apud Sam. Bochartum Hieroz. Part. prior. l. 3. c. 27. ubi etiam integrum ceri, de quo dictum, cranium, cum dente istiusmodi integro quatuor pedes cum palmo extra maxillam prominente, ambitu in summa parte quinque pollicum, colore eburneô, multis σπειρηδὸν lineis superficiem ambientibus, quod Holmiae, in regio Cimeliarchio, visitur, ut et varios oryges, ex veteri Tabula, in Italia, uti putatur, repertâ, descriptos videre est. Adde quae infra, ubi de Oryge, it. Unicornu, uti et quae diximus voce Charsan.II.MONOCEROScognomen Crateri cuiusdam, apud Plin. l. 10. c. 43. Nec non et recens fama Crateri, Monocerotis cognomine, in Erizena regione Asiae, corvorum operâ venantis, eo quod devehebat in silvas eos insidentes corniculo humerisque. Ubi per corniculum, galeae cornu intelligit, quod cum unicum hic Craterus haberet, hinc ei Monocerotis cognomen. Praeter namque varia alia galearum insignia, cornicula etiam fuêre; non cristae plumeae sectae ac divisae in cornua, sed vera cornuum similitudo aere vel ferrô expressa: atque ab his Comoediae Plautinae nomen Cornicularia, in qua miles corniculis insignem galeam gestans traducebatur, Varro de L. L. 1. 4. Vide Salmas. In Solin. p. 547.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.